-
Aurelia sollicata erat. Cornelia lacrimabat; etiam pueri pericula iam timebant
-
Cornelius in viā stabat sollicitus et caelum spectabat quod iam advesperāscēbat.
-
Caupona est. Visne igitur ibi pernoctare, domine?
-
O me miseram! Cauponas non amo.
-
Saepe ibi perīcula sunt magna. Fortasse caupō aliōs equōs habet.
-
Fortasse equī cauponis raedam e fossā extrahere possunt. In caupona pernoctare timeo.
-
Nullum est periculum. Omnes cauponae non sunt periculosae.
-
Omnes caupones nōn sunt scelestī. Ille caupō est amicus meus. Graecus est et vir bonus.
-
Cornēlius est senator Romanus. Senatores Romanī in cauponīs nōn pernoctant
-
Quid facere possumus? Hīc in Viā Appiā pernoctare non possumus.
-
Nulla vehicula apparent quod advesperascit. Est nullum auxilium.
-
Illa caupona non procul abest. Necesse est igitur ad cauponam ire. Agite puerī!
-
Itaque, dum Eucleides Cornelios ad cauponam dūcēbat, raedarius solus in viā manebat; raedam et equos custodiebat.