-
Erat undecimus hora.
It is the eleventh hour, -
Raeda adhuc in fossā manebat, raedarius eam movere nōn poterat.
-
Cornelius in viā stabat sollicitus et caelum spectabat quod iam advesperāscēbat.
-
Tandem Eucleides, “Videsne illud aedificium, domine?” inquit.
-
Clamat Aurelia, “O me miseram! Cauponas non amo. Saepe ibi perīcula sunt magna.
-
Fortasse caupō aliōs equōs habet. Fortasse equī cauponis raedam e fossā extrahere possunt. In caupona pernoctare timeo.”
-
“Cūr timēs, mea domina?” Eucleides rogat. “Nullum est periculum. Omnes cauponae non sunt periculosae.
-
Omnes caupones nōn sunt scelestī. Ille caupō est amicus meus. Graecus est et vir bonus.”
-
Cornelius tamen, “Quid facere possumus?” inquit. “Hīc in Viā Appiā pernoctare non possumus. Nulla vehicula apparent quod advesperascit.
-
Itaque, dum Eucleides Cornelios ad cauponam dūcēbat, raedarius solus in viā manebat; raedam et equos custodiebat.